AXES rotarum

AXES rotarum
AXES rotarum
ex ilice, fraxino ac ulmo, Veteribus fuêre: sicut materiam curtibus faciendis idoneam, abietem probat Plin. l. 16. c. 42. Vide Hieron. Mercurialem de Arte Gymn. l. 3. c. 10. In veter. Epigr. gemini Axes, dicuntur metae in Circo, quod Orientem et Occidentem ostenderent, ut inquit Cassiodor. Pro quo Graeci dicêre, Circi circuitum (nam expresle metarum non meminerunt, qui subImperio Constantinopolit. vixêre) a fine ad initium Orientem significare; ab initio vero ad finem, Occasum, τὸν ἐπὶ τὰςθύρας καμπτὸν, καὶ τὸν ἐπὶ την` σφενδόνην Circi enim principium, θύρα illis, sicut finis et exitus ςφενδόνη etc. Epigramma qraefatum de Circo sic haber:
Namque Axes gemini ortum obitumque docent.
Atque bis Euripus quasi, magnum interiacet aequor.
Et medius centri summus obliscus abit.
Vide Salmas. ad Solin. p. 908. et infra, in voce Euripus, item Meta.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”